EPIDIPNIDES

EPIDIPNIDES
EPIDIPNIDES
apud Mart. l. XI. Epigr. 32. cuius epigrahe in Caecilium. v. 6. ubi de sordide lauto Caecilio, qui non nisi cucurbitas convivis apponebat, in frusta dissectas varieque apparatas:
Has cena tibi tertia reponet.
Hinc seras Epidipnidas parabit:
dapes sunt, seu bellaria, quae ἐπὶ δεῖπνον, post cenam, apponi distribuiqueve consuêvere. Vide de partibus Cenae apud Vett. Antecoena, Cenae capite seu pompa, et Sccundis Mensis, seu Bellariis, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 29. ut et hic variis in locis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • BELLARIA — vide infra Cena, Convivia, Decem nummi, Epidipnides, Mensae secundae, Mora, Parenthetica, Quei, Sporta, uti de vitilibus, quibus illa ferebantur Tragema …   Hofmann J. Lexicon universale

  • COENA — quasi κοινὴ, quia antiquitus seorsim solebant prandere Romani, cenare cum amicis, Plut. Symp. l. 8. c. 6. Comessationem antecedebat et Prandium primo, dein Merendam sequebatur. Olim Vesperna dicta, a vespertino, quô sumebatur, tempore, hora enim… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MENSAE Secundae dicebantur — cum apponerentur Bellaria, Graec. πέμματα seu τραγήματα, quô vocabulô, omne genus secundae Mensae lignificabatur, puta: Nuces, pyra, poma, ficus, oleae, uvae et alia, de quibus multa habet Macrob. Saturnal. l. 3. c. 18. 19. et 20. ac Varro apud A …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”